- EURYSTHENES
- EURYSTHENESAristodemi fil. Pater Hegesis, Herculis, atnepos, perpetuo cum fratre Procle dissensit. Qui cum gemini essent Patre Aristodemo, primo ex Heraclidis Spartanorum Rege, ubi de illo Herod. l. 6. c. 52. an ante regnum fulminis ictu (ut alii volunt) mortuo (cui saltem, in divisione Peloponnesi cum fratribus Temeno, et Ctesphonte, regnum hoc sortito obtigerat) capita fuêrunt geminae stirpis Regiae, ac successionis duplicis, quae annos ferme 900. duravit. C. Nep. Agesilao c. 1. Mos est enim a Maioribus Lacedaemoniis traditus, ut duos haberent semper Reges, nomine magis quam imperio, ex duabus familiis Proclis, et Eurysthenis, qui principes ex progenie Herculis Spartae Reges suêrunt. Harum ex altera in alterius familiae locum fieri non licebat. Itaque uterque suum retinebat ordinem. Primum ratio habebatur, qui maximus natu esset ex liberis eius, qui regnans decessisset. Sin is virilem sexum non reliquisset, tum eligebatur, qui proximus esset propinquit ate etc. Sic itaqueve Erystheni post annos 42. in Eurysthenidarum ordine successit Agis fil. Procli in Proclidarum, Sous. Utriusque autem fratris avunculus (qui et tutor illorum fuerat) Theras, coloniam deduxit in Ins. Callisten, quae Thera ab illo dicta. Successionis utriusqueve catalogum ab Hercule enumerat Paus. Lacon. Plutarch. tamen in Lysandro Apophthegm. Lacon. has familias Eyritiontidas, et Agidas vocat. Vide Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XIII. et XV. nec non infra, Procles, it. hîc paulo supra Eurypon.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.